- ABDON
- I.ABDONLatine servus, aut nubes iudicum, vir Dei, Hieroboamo super altare excelsorum, filiisque ipsius mortem interminatus est: cui interminanti manum arescere fecit: contra praeceptum domini in domo pseudo-prophetae comedit; quamobrem cum reverteretur Hierosolymam, in via a leone est interfectus. Historia 1 Reg. c. 13. nomen autem viri, quod sciam non exprimitur. Nic. Lloydius.II.ABDONRegulus quidam Christianus ex Corduba, Persarum urbe, oriundus; una cum Senna etiam regulo, qui cum Christianos (quos Decius Babyloniae captivos inventos, Cordubam secum abduxerat, variisque cruciatibus ad mortem usque mulctaverat) sepeliissent, accusati apud Decium, Romam pertracti sunt; ibi cum ad aras ducti sacrificare noluissent, leonibus et ursis obiecti sunt: at cum ferae membra sanctorum non attigislent, gladiis interfecti sunt. Bergomensis, l. 8. Vincentius. l. 11. c. 4.III.ABDONfilius Michai, vel Micha, 2 Chron. c. 34. v. 19. qui 2 Reg. c. 22. v. 12. Achobor dicitur; nomen item civitatis in tribu Aser, Ios. c. 21. v. 30. quae, cum suburbanis suis, Levitis separata est. Fuit et nomen 15. Iudicis in Israele. Iudic. c. 12. v. 12. Ioseph. l. 5. Ant. Iud. Torniel. A. M. 2872. et 2879.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.